Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod nos Munio miseratione diuina indignus mindoniensis episcopus dicimus quod omnia prestimonia que contulimus tan ecclesiasticis quam laycis de mensa et cellariis nostris postquam sumus in lectu istius egritudinis que egritudo arripuit nos ultima die sabbati mensis nouenbris proximi preteriti reuocamus exceptis illis que data fuerunt uel assignata pro solutione debitorum et exceptis uotis Villemaioris que contulimus Andree Didaci ecclesie nostri cantori et excepta collatione domorum cum seruicialia sancti Pelagii et cum sautu de Fonte Donego que facta fuit Petro Iohannis de Orreo de consensu capituli nostri in fauorem Fratruum Minorum et Predicatorum que credimus secundum concientiam nostram ea tunc non potuisse nec debuisse conferri quia cotidie ab illa die in antea magis sperabamus mori quam uiuere et etiam spectamus et ideo reuocamus quia non fuit nec est intentionis nostre facere preiudicium successoribus nostris nec mense pontificali.
Ano 1282 Título abreviado CDMACM Título Catedral de Mondoñedo Referencia Cal Pardo, Enrique (ed.) (1999): Colección diplomática medieval do arquivo da catedral de Mondoñedo. Transcrición íntegra dos documentos. Santiago: Consello da Cultura Galega (Ponencia de Patrimonio Histórico). Capítulo 48 Páxina 67 Autoría Anónimo Tipo/finalidade/xénero Anulación ("deu por nehunas") de disposicións testamentarias Orixe Orixinal Lingua - Localización (redacción: Villamaiorem [Mondoñedo-Lu])