Bona uero illorum qui decesserint intestati uolumus tanquam communia ad episcopum et capitulum pertinere sic tamen quod nec episcopus uel aliquis ex parte ipsius sine capitulo uel eius procuratore ad hoc deputato nec capitulum uel aliquis pro eo sine episcopo uel eius nuncio ad id concesso presummat domum ingredi decedentis neque de facultatibus ipsius inde uel aliunde aliquid contingere uel auferre hoc prouiso quod de huiusmodi bonis soluantur prius debita decedentis et exprese necessarie que circa eius exequias faciende fuerint ministrentur honeste remuneratione seruientibus defuncti et ipsis facultatibus facienda in arbitrio episcopi et decani uel eorum uicariorumm si ipsi absentes fuerint reseruate quod autem residuum fuerit inter episcopum et capitulum mediocriter diuidatur saluo iure nichilominus heredum defuncti circa successionem bonorum patrimonialium et eorum que sibi fuerint a iure concessa.
Ano 1262 Título abreviado CDMACM Título Catedral de Mondoñedo Referencia Cal Pardo, Enrique (ed.) (1999): Colección diplomática medieval do arquivo da catedral de Mondoñedo. Transcrición íntegra dos documentos. Santiago: Consello da Cultura Galega (Ponencia de Patrimonio Histórico). Capítulo 54b Páxina 71 Autoría Martinus [...] episcopus mindoniensis (?) Tipo/finalidade/xénero Acta das constitucións da Catedral de Mondoñedo (traslado) Orixe Traslado Lingua - Localización (redacción: Villammaiorem [Mondoñedo-Lu])