( Et quia ad presens copiam dicti domni archiepiscopi habere non possumus ideo istam nostram appelacionem hic in mindoniensi ecclesia coram uobis notario et testibus publicamus petentes nobis de hoc dari publicum instrumentum protestantes quod quam cito comode poterimus eam faciemus coram dicto domno archiepiscopo publicari constituentes et ordinantes ad eam publicandam et intimandam coram dicto domno archiepiscopo nostros ueros et sufficientes procuratores et nuncios speciales omnes insimul et quemlibet eorum venerabiles et discretos viros domnos Alfonsum Martini archidiaconum de Azumara in ecclesia mindoniensi Garsiam Prego Fernandum Martini Serpe canonicos compostellanos Laurencium Iohannis clericum familiarem predicti domni archidiaconi de Azumara et Franciscum Iohannis laycum mindoniensis diocesis et ad faciendum in premissis et circa premissa omnia et singula que necessaria fuerint seu eciam opportuna et que nos met faceremus si personaliter adessemus eciam si mandatum exigant speciale promittentes nos ratum et firmum perpetuis temporibus habituros quicquid per dictos nostros procuratores uel eorum alterum actum fuerit in premissis et quodlibet premissorum obligantes nos et omnia bona nostra uobis notario tamquam publice persone nomine omnium quorum interest uel interesse poterit iudicatum solui cum suis clausulis opportunis. )
Ano 1334 Título abreviado CDMACM Título Catedral de Mondoñedo Referencia Cal Pardo, Enrique (ed.) (1999): Colección diplomática medieval do arquivo da catedral de Mondoñedo. Transcrición íntegra dos documentos. Santiago: Consello da Cultura Galega (Ponencia de Patrimonio Histórico). Capítulo 91d Páxina 137 Autoría Anónimo Tipo/finalidade/xénero Documentación sobre tramitación xudicial dun litixio Orixe Copia Lingua - Localización (redacción: Vilam Maiorem [Mondoñedo-Lu]