( Attendentes igitur quod dicti capellani animo obstinato noluerunt ut tenebantur mandatis nostris ymmo uerius apostolicis humiliter obedire credentes predicti capellani pretextu dicte friuole appellacionis dictos religiosos et eorum monasteria damnificare multipliciter ac eciam agrauare et ad scandalum publicum concitare unde possent dicti religiosi qui solis fidelium elemosinis sustentantur damnificari quam plurimum et in aliis locis nisi in presente negocio debita subsequeretur correccio alii prouocarentur ad similia et peiora predicte appellacioni firuole frustratorie interiecte ex causis nec legitimis neque ueris tamquam interposite contra bonum publicum et commune et in manifestum interponencium preiudicium animarum sicut nunc(?) debemus non ducimus aliqualiter deferendum presentem responsionem sibi pro apostolicis refutatoriis concedendo cum tanssupto rescripti apostolici seu conseruatorii supradicti ciuius tenor sequitur in humc modum: )
Ano Título abreviado CDMACM Título Catedral de Mondoñedo Referencia Cal Pardo, Enrique (ed.) (1999): Colección diplomática medieval do arquivo da catedral de Mondoñedo. Transcrición íntegra dos documentos. Santiago: Consello da Cultura Galega (Ponencia de Patrimonio Histórico). Capítulo 91ea Páxina 138 Autoría Anónimo Tipo/finalidade/xénero Documentación sobre tramitación xudicial dun litixio Orixe Copia Lingua - Localización -