Cum autem sicut eadem peticio subiungebat si tot ex prestimoniis prestimonialibus porcionibus ac sinplicibus et seruitoriis beneficiis in ciuitate et diocesi mindoniensi consistentibus quod ex ipsorum fructibus redditibus et prouentibus quadraginta libre similes prefate mense proueniant annuatim eidem mensse perpetue vnirentur ad annecterentur et incorporarentur ipsorum decani archidiaconi et canonicorum qui exinde seruiciis prefate ecclesie commodius intendere possent occurreretur indigenciis et diuini cultus augmentum in eadem ecclesia proueniret pro parte tua necnon decani archidiaconi et capituli predictorum nobis fuit humiliter suplicatum ut super hiis opportune prouidere de benignitate apostolica dignaremur.
Ano 1452 Título abreviado CDMACM Título Catedral de Mondoñedo Referencia Cal Pardo, Enrique (ed.) (1999): Colección diplomática medieval do arquivo da catedral de Mondoñedo. Transcrición íntegra dos documentos. Santiago: Consello da Cultura Galega (Ponencia de Patrimonio Histórico). Capítulo 177ba Páxina 319 Autoría Anónimo Tipo/finalidade/xénero Bula papal (Nicolás V) Orixe Copia Lingua - Localización (redacción: Rome apud Sanctum Petrum [Roma, San Pedro])