Noverint universi presentem placitum inspecturi quod nos Arias Petri et Marina Fernandi, uxor eiusdem, recipimus a domno Menendo abbate et conventu Urssarie unum casalem ad forum, qui dicitur de Lovyo, quod fuit domni Garssie Fernandi de Alungos, in parrochia sancte Marie de Prato, tali conditione quod nos illud bene excolamus et paremus, atque predicte abatie de eo annuatim terciam partem totius grani in area et medietatem vini in torculari per maiordomun abatie persolvamus; solutum per nos metipsos in cellarium ipsius abatie de Prato mitamus et in Nativitate Domini [pro] reditibus XV solidos.
|