Dat. inquam, illis omnia bona predicta et concedit hoc modo: quod ipse Munio Fernandi teneat omnia bona ipsa in vita sua, mobilia et inmobilia et non vendat ea nec aliquo modo alienet et usumfructum habeat supradictorum; etiam possesionem omnium teneat nomine dictorum puerorum et quasi de manu ipsorum ita quod statim mortuo ipse Munione dicti sui creati sine ulla contradictione recipiant omnia supradicta et habeant sicut inventa fuerint cum suis populantiis, per medium, ita videlicet quod uno ipsorum mortuo sine semine, alter ei succedat in omnibus ipsis bonis; ambobus vero sine semine extinctis, alii, si qui fuerint, creati prefati Munionis succedant eis in omnibus possessionibus supradictis.
|