Menendi teneam illam in tota vita mea et persolvam inde vobis annuatim IIos modios vini in torculari sine contradicione, et non vendam illam vel subpinorem eius, aut alienem a [. . . iu]re monasterio; et post mortem meam recipiat monasterium supradictum cum omnibus et domibus et bonis que in ea fuerint; et super hoc ego Iohannes Menendi et Maria Pelagii nominata cum omni voce mea damus et offerimus vobis domno M. abbati et monasterio Ursarie pro animabus nostris et parentum nostrorum totum quinionem quam habemus vel habere debemus in ecclesia sancte Marie de Prato, ita tamen quod ego I.
|