Notum sit presentibus et futuris quod cum ego Arias Petri de Tabulata ad obitum meum debuissem dare monasterio Ursarie casale de Palaciis, in quo habitabat Petrus Douratus sub parrochia sancti Salvatoris de Pineyra in terra de Asma, pro quingentis solidis quos planarie receperam a monasterio supradicto; et debuissem eis dare similiter quinionem meum de cauto de Carvaledo et L solidos quos mihi acomodaverant cum casas, per acidente predictum casale et quinionem cauti non possem dare monasterio supradicto ut abbas et conventus dicti monasterii quitarent mihi predictum casale et quinionem cauti memorati, pro recompensacione et intregacione illorum do eis in presenti medietatem cauti sancti Stephani de Portela in terra de Camba, et duas octavas de duobus casalis in villis de Bouzoa et de Serzeda, quas conparavi de Fernando Alvari et quito me in presenti eis de casali sancti Stephani, quod fuit Iohannis Petri, clerici, quod tenebam deipsis, ut omnia supradicta habeant cum pertinenciis suis et cum omnibus directuris suis per ubicumque potuerint inveniri.
|