Notum sit, omnibus presentibus et futuris quod ego Stephanus Garssie, clericus, filius quondam Garssie Oveci de Prato, et domne Marie Egidii, pro me et pro omni voce mea, vobis domno Iohanni Lupi abbati monasterii sancte Marie Urssarie et conventui eiusdem, omnique voci vestre, vendo et firmiter concedo quantam hereditatem habeo in villa de Prato et eius termino ex parte patris mei et matris mee supradictorum, ad montem et ad fontem cum omnibus suis pertinenciis et arboribus, cum ingressibus et regressibus, pro CC L solidis monete legionensis, quos mihi dedistis et iam in iure meo habeo; tamen tali conditione vendo eam vobis quod ego teneam eam in tota vita mea, et ad obitum meum vox Ursarie actoritate sua recipiat eam liberam et quitam in pace sine ulla contradictione et diminutione.
|