Notum sit presentibus et futuris quod nos Martinus Petri et uxor mea Dominica Fernandi recipimus et domno I. abbate et conventu Ursarie casale suum de Belsar, tali pacto quod nos et maior fillius noster post obitum nostrum teneamus ipsum casale in tota vita nostra de manu et dominio monasterii et debemus et tenemur esse fideles vassalli et serviciales monasterii de ipso casali et debemus persolvere de ipso medietatem vini et tocius fructus in cellario sancti Laurentii per monasterii maiordomum, exceptis nabos, ficubus, cerasis et castaneis; pro quibus debemus dare X solidos de redditibus annuatim; et debemus facere servitium de cibo et potu monacho vel converso dum steterit nobisqum colligendo panem et vinum, vel pro ipso servitio debemus ei dare XVIII denarios; et debemus etiam dare in qualibet abdomada unum diem de endecta et in tempore vindemie cotidie hominem unum sicuti faciunta alii serviciales.
|