Notum sit presentibus et futuris quod [ego] I. abbas monasterii ursarie et conventus eiusdem loci, facimus tale concambium et commutationem cum Sancia Garcie sanctimoniali monasterii sancti Michaelis de Hiree, videlicet, quod damus ipsi Sancie Garcie unum casale in villa de Ruvaes, et iacet sub catena ecclesie sancte Christine de Asma, tali tamen conditione quod teneat et possideat supradictum casale ipsa in vita sua, et ad obitum suum, tam ipsum nostrum quam etiam aliud casale suum quod habet in eadem villula ad ius et dominium monasterii nostri quiete et pacifice revertatur, Addimus insuper quod tenetur dicta Sancia Garcie ad obitum suum dimittere talem [. . . ]lationem in ipsis duobus casalibus memoratis, videlicet: singula iuga bonum, et singulas [. . . ] vaccas in unoquoque casali, ita tamen quod sit ipsa populatio precio appreciata valore Cm solidorum; reliqua vero que ad obitum suum inventa fuerint casalibus in ambobus, tam in pane quam in pecoribus, seu ceteris aliis rebus mobilibus, plenam et liberam potestatem habeat ipsa domina disponendi et ordenandi, prout eius voluntas dictaverit ordinandum.
|