Damus, inquam, vobis cum omnibus directuris et pertinentiis suis, tali pacto ut laboretis eam bene quomodo non deficiat per laborem et detis inde nobis vel voci nostre annuatim medietatem vini in lagare et tertiam panis in area; et debetis adducere totum nostrum quinionem per vestram custam ad nostrum cellarium de Prado, et similiter debetis nobis annuatim dare terciam leguminis et de cepis et debetis seminare unum almude de lignacia, et non dabitis nobis inde quinionem; et pro casis et porris et aliis rebus que non sunt hic nominate, debetis nobis annuatim dare XXXII solidos de ista moneta alfonsi branca, et si defecerit ista predicta moneta et venerit legionenssa, debetis nobis dare inde XVI solidos, et si venerit alia quod plus valeat quam legionenssa, debetis inde dare tantam nobis quod valeat XXXII solidos alfonsis brancos; et totas nostras directuras nobis debetis dare per hominem nostrum, quem debetis providere comedendi et bibendi interea colligerit et receperit nostram directuram istius hereditatis, et debetis pagare in colleita cum aliis nostris hominibus annuatim, et debetis esse noster fideles vassalli et nos ita concedimus Petro Fernandi et Tarasia Garssie.
|