Noverint universi presentem cartam vendicionis inspecturi quod ego Dominicus Iohannis de Adaam, una cum uxore mea Marina Dominici presentibus et concedentibus filiis, scilicet, meis Michaele Dominici, Iohanne Dominici, Marina Dominici et Maria Dominici, vendo vobis domno P. Fernandi abbati Ursarie et fratribus eiusdem loci, totam hereditatem meam quantam habeo vel habere debeo in villa de Baroon et in omnibus terminis eius et in villa de Adaam et in terminis ipsius ville, ad montem et ad fontem, cum arboribus et exitibus et cum tota voce ipsius hereditatis et cum terminis et pertinenciis suis sub parrochia sancti Iohannis de Arcubus, ubicumque potuerint inveniri; et renuncio ipsam hereditatem et quito me et posteritatem meam de ipsa, et do eam dictis fratribus in perpetuum possidendam, pro precio quod mihi et vobis complacuit bene, et conffesso esse bene pacatum coram testibus infrascripstis. Facta cart apud villam de Mourit, regnante domno A. rege, domno I. episcopo auriensi, domno I.
|