Notum sit omnibus presentibus et futuris per hoc scriptum perpetuo valiturum quod Eldora Suerii de Codario, presente Iohanne Petri filio suo et concedente, vendit domno Petro Fernandi abbati monasterii de Ursaria et conventui eiusdem et per ipsos onulibus successoribus suis, totam hereditatem quam comparavit de domna Maria Sancii in Froanes et in suos terminis, ad montem et ad fontem, cum omnibus iuribus, directuris et pertinenciis suis, ut ipsi omnesque successores sui habeant eam de decima Deo liberam ab omni alio impedimento iure hereditario perpetuo possidendam, et de ea faciant quicquid eis placuerit, quia totum precium se ab eis, videlicet, CCCos solidos alfonsinos alborum, confitetur plenarie recepisse in pecunia numerata, et insuper monasterium debet eam quitare de vendis; et tam predicta Eldora Suerii quam filius suus prefatus obligant se et promittunt dictum monasterium cum dicta hereditate defendere ad directum per omnia bona sua tam habita quam habenda.
|