Data in Ursaria, ydus septembris, era Ma CCCa XIIIa". Et de alia parte inter Mariam Stephani, quodam mulierem supradicti [. . . ] pro se et pro filio suo Michaelle Pelagii absente ex altera, et de alia parte inter Elviram Pelagii, filia predicti [. . . ] marito suo, Martino Petri et concedente toti isti supradicti pro se et pro omnibus vocibus suis super bona [. . . ] inmobilia que fuerunt iam supradicti Pelagii Cabrite testamento eius senper permanente [. . . ] et scripsit ad obitum suum remaneant in particione de monasterio Ursarie, scilicet, medietatem IIo casali [. . . ] medietate que fuit de Martino Estatullo in qua tenebat forum ipse Pelagius Cabrite [. . . ] ubi vocatur orta in fundo in qua stat unus castinarius avarcal et in particione Elvire Pelagii et de germano [suo] Michaelle, filio Marie Stephani, remaneant in sua particione aliam medietatem case supradicte cum medietate sui exiti que fuit de supradicto Martino Estatullo et totam casam que stat ante domus Laurentii Melendi, ubi solebat stare ganatum Pelagii Cabrite, et alia casa que stat in Vico Cabrarum circa lagar quod fuit Iohannis Lupi et unam laream vinee in Monte Mediano et aliam vineam in Gandarella et alia larea vinee in orta; et pro omnibus istis rebus supradictis remanet ad supradictam Mariam Stephani totam suam particionem et quinionem secundum quod est divisatum et soitiatum per bonos homines.
|