Nos Iohannes Fernandi, dictus Çapatarius de Bugian, et soprima mea Maria Iohannis, filia quondam Iohannis Fernandi, dicti Iohannino, fratris mei dicti Iohannis Fernandi, pro nobis et pro uocibus nostris vendimus et firmiter concedimus uobis Petro Iohannis, dicto Moogo, clerico de sancta Maria de Restande, in medietate; et uobis Petro Iohannis de Restande, pro uobis et pro uxore uestra Maiore Petri, in alia medietate, quantam hereditatem nos habemus in cassali de Mato, in filigresia sancte Marie de Restande, cum omnibus suis direyturis ex parte et uoce Fernandi Petri, patris mei dicti Iohannis Femandi, et auie mei Marie Iohannis, pro solidis viginti tribus alfonsinorum, de quibus confiteor nos esse bene pacatos, et renunciamus excepcioni dicte pecunie nobis non numerate et non tradite, et debemus uos et uocem uestram defendere et amparare cum dicta hereditate per nos et per omnia bona nostra; et de cetero uos et uox uestra faciatis inde totam uestram in perpetuum uoluntatem.
|