[In nomine Domini, amen, Notum] sit omnibus quod ego Mayor Uiuiani de Coregio, pro me et pro omni uoce mea, presente uiro meo [± 20] vendo et firmiter concedo uobis Iohanni Petri, dicto Uilano de Feros * meo, omnique uoci uestre, pro solidis [± 20] de quibus confiteor me esse bene pacatam et renuncio quod non possim dicere contrarium, quantam hereditatem ego [habeo] ex parte quondam patris meii Uiuiani Iohannis et matris mee Marie Iohannis de Feros, et de auolencia et ganancia, [que est in] uilla de Feros et in Olegio et in tota filigresia sancti Simeonis de Oes, cum casis, casalibus, plantatibus et omnibus aliis suis directuris, ubicumque fuerint, tam ad montes quam ad fontes; et de cetero faciatis de ea totamm uestram in perpetuum uoluntatem; et teneor amparare uos et uocmem uestram cum ea per me et per omnia bona mea; et omne iur, dominium, proprietatem et possessionem de me et de uoce mea abdico, et in uos et in uocem uestram transfero per istam presentem cartam, quam inde uobis fieri feci per Bernardum Iohannis, notarium infrascriptum.
|