Notum sit omnibus quod ego Bartholomeus Petri, smerator, pro me et pro omni voce mea uendo et firmiter concedo uobis Dominico Iohannis, smeratori, omnique uoci uestre pro solidis XLa alfonsinis, de quibus confiteor me esse bene paccatum et renuncio quod non possim dicere contrarium, quantam hereditatem ego habeo ex parte quondam patris mei Pelagii smeratori, in villa de Cençoy et in Villar et in tota terra de Vama, cum casis, casalibus, plantatibus et omnibus aliis suis directuris; et si magis valet do et dono vobis in donacione; et de cetero faciatis de ea totam uestram in perpetuum uoluntatem; et debeo amparare uos et uocem uestram cum ea per me et per omnia bona mea.
|