Notum sit omnibus quod ego Maria Arie de Rûês, de filigresia sancte Marie de Rues, que est in terra de Bregantinos, presente viro meo Gomecio Fernandi et concendente, pro nobis et pro omni uoce nostra, vendimus et fimirter concedimus uobis Pelagio Facundi de Moneta Ueteri et uxori uestre Therasie Fernandi et uocibus uestris quintam partem tocius casalis de Transrrio, quod fuit aui mei domni Munionis Fernandi et auie mee domne Marie Fernandi, quod est in filigresia sancte Marie de Restande, cum suis domibus, plantatibus et omnibus aliis suis directuris ubicumque fuerint ad montes et ad fontes, pro libris quinquaginta paruis istius monete domni Fernandi regis, quas nobis datis in presencia notarii et testium infrascriptorum, de quibus confitemur nos esse bene paccatos; et renunciamus omni excepcioni dicte pecunie nobis non numerate nec tradite; et debemus uos deffendere et amparare cum dicta hereditate quam vobis uendimus per nos et per omnia bona nostra.
|