Quod si forte premissa omnia [et singula, prout ad vos coniunctim et diuisim pertinet] ac mandatis et monicionibus nostris huiusmodi, ymo verius, [apostolicarum literarum monicionibus non parueritis cum efectu uel distuleritis contumaciter adimplere, nos in vos] omnes et singulos supradictos, qui culpabiles [fueritis in premissis seu in] aliquo premissorum, et generaliter in contradictores, quos[libet et rebelles ac impedientes ipsum domnum Rodericum] uel procuratorem suum super premisso in aliquo, aut [in ipsum impedimentum, dantes] auxilium consilium uel fauorem, publice uel oculte, directe [uel indirecte, ex nunc prout ex tunc], et e contra singulariter in singulos, dicta canonica monicione premisa, [excomunicacionis] sentenciam in hiis scriptis ferimus et eciam promulgamus; et [generaliter] omnia alia et singula nobis in hac parte conmissa iuxta huiusmodi nostri pro[cessus con]tinenciam et tenorem, ita tamen quod nichil in preiudicium dicti Roderici uel procuratoris sui [atemptare] valeant quomodolibet uel mutare in processibus per nos habitis et sentenciis [per nos] latis.
|