Postmodum, vero, sancti Petri de Loureda ac sancti Petri de Busto et sancte Vaye de Lañas, necnon sancti Adriani et de Gorgullos, compostellane diocesis, prestimoniis, siue prestimonialibus porcionibus seu simplicibus beneficis, que quondam Iohannes de Canpo, dum viueret et literarum apostolicarum abreuiator existeret, obtinebat, per obitum eiusdem Iohannis, qui extra romanam curiam diem clausit extremum, vacantibus, sicut exhibita nobis nupper dilecti filii Iohannis Garsie de Gomara, clerici oxomensis diocesis, bachallarii in Decretis, peticio continebat, venerabilis frater noster, Alfonsus, archiepiscopus compostellanus, reseruationis et decreti predictorum forsam ignarus, prestimonia, seu porciones uel beneficia huiusmodi sic vacancia ipsi Iohanni Garsie, quamuis de facto, ordinaruia auctoritate contulit et de illis eciam prouidit, prefatusque Iohannes Garsie collacionis et porouisionis eorumdem pretextu possessionem prestimoniorum seu porcionumm aut beneficiorum huiusmodi apprenhendens, illa ex tunc tenuit, prout tenet de presenti, similiter de facto, fructus percipiens ex eisdem, bona tamen fide.
|