Cum autem collacio et prouisio huiusmodi, secundum premisa viribus non subsistat, dictaque prestimonia, porciones seu beneficia adhuc, ut prefertur, vacare noscantur, nulliusque de illis preter Nos hac vice disponere potuerit siue possit, reseruatione et decreto obsistentibus supradictis, Nos, volens prefatum Iohannem Garsie apud Nos de litterarum scientia ad morum honestate aliisque probitatis et uirtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu fauore prosequi gracioso ipsumque Iohannem Garsie a quibuscumque excomunicacionis, suspensionuis et interdicti ac aliis ecclesiasticis sentenciis, censuris et penis a jure vel ab homine latis seu promulgatis, si quibus quauis occasione uel causa forsam inodatus uel inetitus existat, quoad effectum presencium dumtaxat consequendum harum serie absoluentes et absolutum fore censentes, necnon omnia et singula beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura, que idem Iohannes Garsie, eciam ex quibusuis apostolicis dispensacionibus obtinet et exspectat, ac in quibus et ad que ius sibi quomodolibet competit, quacumque, quociescumque et qualicumque fuerint, eorumque fructuum, reditum et prouentum veros annuos valores huiusmodi dispensacionis tenore, presentibus pro expressis habitis, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus, si per diligentem examinacionem ipsum Iohannem Garsie ad hoc ydoneum esse repereris, super quo tuam conscienciam oneramus, prestimonia, porciones seu simplicia beneficia huiusmodi, quorum fructus, redditus et prouentus vigintii quatuor librarum turonensiumm paruorum, secundum communem extimacionem valorem annuum, vt idem Iohannes Garsie asserit, non excedant, siue promisso, siue alias quovis modo aut ex alterius cuiuscumnque persona seu per liberam dicti Iohannis de Campo, uel alicuius alterius de illis in predicta curia uel extra eam, eciam coram notario publico et testibus sponte facta resignacione, vacent; eciam si tanto tenmpore vacauerint, quod eorum collacio iuxta lateranensis statuta concilii ad sedem predictam legitime deuoluta, ipsaque prestimonia, porciones seu simplicia beneficia huiusmodi disposicioni apostolice specialiter uel alias generaliter reseruata existant et super eis inter aliquos lis, cuius statum presentibus haberi volumus pro expreso, pendeat indecisa, dummodo eorum disposicio ad Nos ac vice pertineat, cum omnibus iuribus et pertinenciis eidem Iohanni Garsie auctoritate nostra conferas et asignes, inducens per te uel alium seu alios eumdem Iohannem Garsie uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem prestimoniorum, porcionum uel simplicium beneficiorum iuriumque et pertinenciarum predictorum, et defendens inductum, amotis quibuslibet dententatoribus ab eisdem, ac facientes ipsum Iohannem Garsie uel dictum procuratorem pro eo ad prestimonia, porciones seu simplicia beneficia huiusmodi, vt est moris, admicti, sibique de illorum fructibus, redditibus, prouentibus, iuribus et obuencionibus vniuersis integre responderi, contradictores auctoritate nostra, appelacione proposita, compescendo; non obstantibus felicis recordacionis Bonifacii pape VIII predesoris nostri et aliis apostolicis constitutionibus sibi faciendis de prestinmoniis, seu porcionibus huiusmodi speciales uel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis uel legatorum eius litteras impetrauerint; eciam si eas ad inhibicionem, reseruacionem et decretum uel alias quomodolibet sit processum.
|