Quod si forte premissa omnia et singula, prout ad vos coniunctim et diuisim pertinent non adimpleueritis, ac mandatis et monicionibus nostris huiusmodi, et monicionibus apostolicis non parueritis cum efectu, uel distuleritis contumaciter et adimplere, nos in vos omnes et singulos supradictos, qui culpabiles fueritis in premissis seu aliquo premissorum, et generaliter in contradictores quoslibet et rebelles ac impedientes ipsum domnum Iohannem Garsie uel procuratorem suum super premisisis in aliquo aut ipsum impedientibus, dantes auxiliumm, consilium uel fauorem publice uel oculte, directe uel indirecte, cuiuscumque dignitatis, gradus, status, ordinis uel condicionis existant, ex nunc prout ex tunc, et e contra singulariter in singulos, dicta canonica monicione premissa, excomunicacionis in dicta vero prestimonia, porciones et beneficia predicta in hiis delinquentes, suspesionis a diuinis, et ipsa prestimonia et prestimoniales porciones seu beneficia prefata interdicti sentencias ferimus in hiis scriptis.
|