Ad vos omnes et singulos supradictos, quibus presens noster processus dirigitur, necnon ad dicta prestimonia, porciones seu simplicia beneficia, aliasque personas et boca de quibus vbi, quando et quociens expediens fuerit personaliter actendant, seu eorum alter actendat prefatas quoque literas apostolicas et hunc nostrum porocessum, ac omnia et singula in eis contenta vobis communiter aut diuisim legant, intiment, insignuent et fideliter publicare procurent, necnon prefatum domnum Iohannem Garsie in corporalem, realem et actualem possessionemm prestimoniorum, prestimonialium porcionum et beneficiorum per nos collatorum, iuriumque et pertinenciarumm predictorumm auctoritate nostra apostolica inducant et deffendant, et ad dicta prestimonia, vt prefertur, recipi faciant, amotis exinde quibuslibet detentoribus, quos, ut supra amonemus et denunciamus, amotos, ipsique domno Iohanni Garsie in corporalem, realem et actualemm possessionem prestimoniorum, prestimonialium porcionum seu beneficiorum, ut prefertur, collatorum, fructibus, redditibus, prouentibus, iuribus et obuencionibus vniversis, prout ad eos et cuilibet eorum coniunctim uel diuisim pertinet, respondeant et faciant in quantum in eis fuerit plenarie et integre responderi.
|