logo usc Corpus Xelmírez - Resultados da consulta

Corpus Xelmírez - Corpus lingüístico da Galicia medieval

Resultados da pescuda


Os resultados das buscas efectuadas no TILG poden ser usados con fins educacionais e de investigación, sempre que se mencione a fonte. Para se referir ao corpus como un todo, cite: Corpus Xelmírez- Corpus lingüístico da Galicia medieval - http://sli.uvigo.gal/xelmirez/. Se desexa realizar outra pescuda no RILG, pode calcar aquí.

Velaquí a frase seleccionada do Corpus Xelmírez e a referencia textual correspondente:

[nec]non omnia et singula beneficia ecclesiastica cum cura et sine cura, que ipse Alfonsus, etiam ex quibus ius apostolicis dispensationibus obtinet et spectat ac in quibus et ad que ius [quo]modolibet competit, quecumque, quotcumque et qualiacumque sint, eorumque fructuum et reddituum et prouentuum ueros ualores annuos ac huiusmodi dispensationum tenores, presentibus pro ex[hibitis] habentes, discretioni uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus uos uel duo aut unus uestrum per uos uel alium seu alios canonicatum et prebendam, quod duodecim ac beneficia [cunc]ta, cuius etiam duodecim librarum turonensium paruorum fructus, redditus et prouentus, secundum communem extimationem ualorem annuum, ut dictus Alfonsus asserit, non exce[dunt], siue alias quouis modo aut ex alterius cuiscumque persona, seu per obitum quondam Garsie de Tayno, presbiteri dicte compostellane diocesis, cui dudum de canonicatu et pre[benda] ecclesie auriensis et seruitorio beneficio huiusmodi, sicut premititur, uacantibus concesseramus prouideri, extra dictam curiam defuncti, aut illius cessionem et Martini predictorum lib[eram] asignacionem, uel aliorum de illis extra dictam curiam, etiam coram notario publico et testibus spontee factam, uacent; etiam si tanto tempore uacauerint, quod eorum collatio iuxta lateranensis statuta concilii ad sedem apostolicamm legitime deuoluta, ipsaque canonicatus ac beneficium dispositioni apostolice specialiter, uel ex eo quod, ut asseritur, dictus Martinus illa obtinens acolitus seu capellanus noster extitit, generaliter reseruata existant, et super eis inter aliquos lis, cuius statum presentibus haberi uolumus pro expresso pendeat indecisso, dummodo tempore date presentium non sit in eis alicui specialiter ius quesitum, cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinentiis suis eidem Afonso auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eundem Alfonsum uel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem canonicatus et prebende et beneficii iuriumque et pertienentiarum predictorum, et defendentes inductum, amotis quibuslibet illicitis detentoribus ab eisdem, ac facientes Alfonsum uel pro eo procuratorem predictum ad prebendam huiusmodi in dicta ecclesia auriensi in canonicum recipi et in fratrem, scallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie auriensis cum dicti iuris plenitudine assignatis, ac ad beneficium huiusmodi, ut est moris, admiti; sibique de canonicatus et prebende et beneficii predictorum fructibus, reditibus, prouentibus, iuribus et obuentionibus uniuersis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appelatione posposita compescendo; non obstantibus felicis recordationis Bonifatii pape VIII, predecsssoris nostri, et aliis apostolicis constitutionibus, necnon dicte ecclesie auriensis statutis et consuetudinibus, etiam iuramento, confirmatione apostolica uel quauis alia firmitate roboratis contrariis quibuscumque, aut si aliqui apostolica uel alia quauis auctoritate in dicta ecclesia auriensis in canonicos sint recepti, uel ut recipiantur insistant, seu si super prouisionibus sibi faciendis de canonicatibus et prebendis ipsius ecclesie auriensis speciales, ac huiusmodi uel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus generales dicte sedis uel legatorum eius litteras impretrauerint; etiam si eas ad inhibitonem, reseruationem et decretum uel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus prefatum Alfonsum in assecutione canonicatus et prebende ac beneficii predictorum uolumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem canonicatorum et prebendarum aut beneficciorum aliorum prediudicium generari, aut si venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo compostellano et episcopo auriensi, ac dictis filiis ipsius ecclesie auriensis capitulo, uel quibusuis aliis communiter uel diuissim a dicta sit sede indultum, quod ad receptionem uel prouisionem alicuius minime teneantur; et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi uel excommunicari non possint; quodque de canonicatibus et prebendis dicte ecclesie auriensis ac huiusmodi uel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem, prouisionem, presentationem seu quamuis aliam dispositionem coniunctum uel separatim spectantibus nulli ualeat prouideri per litteras apostolicas, non facientes plenam et expressam, ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mentionem et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali uel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam uel totaliter non insertam effectus huiusmodi gratie impediri ualeat quomodolibet uel diferri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis; seu si dictus Alfonsus non fuerit ad prestandum de obseruandis statutis et consuetudinibus dicte ecclesie auriensis solitum iuramentum, dummodo in absentia sua per procuratorem illud ydoneum, et cum ad ecclesiam ipsam auriensem accesserit corporaliter illud prestet.

Ano 1483
Título abreviado FDUSC
Título Fontes documentais da Universidade de Santiago
Referencia Lucas Alvarez, Manuel / Justo Martín, María José (eds.) (1991): Fontes documentais da Universidade de Santiago de Compostela. Pergameos da serie Bens do Arquivo Histórico Universitario (Anos 1237-1537). (Edición diplomática). Santiago: Consello da Cultura Galega.
Capítulo 344
Páxina 455
Autoría [Sixto IV]
Tipo/finalidade/xénero Outorgamento
Orixe Orixinal
Lingua
Localización Rome-[Roma]




RILG - Recursos Integrados da Lingua Galega
Seminario de Lingüística Informática / Grupo TALG / Instituto da Lingua Galega, 2006-2018
Deseño e programación web: Xavier Gómez Guinovart

Powered by Debian    Powered by Apache    Powered by PHP    Powered by MySQL