(A. et R.) Ego Iacobus Iohannis de Figeira, domini nostri Regis scriba, necnon in omnibus suis regnis et dominiis publicus notarius ac scriba supradicti reuerendissimi domini archiepiscopi compostellani sue causarum audiencie notarius, quia premissis prouisioni, collationi omnibusque aliis et singulis, vt premititur, per prefactum dominum prouisorem factis et coram eo agerentur, dicerentur et fierent, vna cum prenominatis testibus presens interfui eaque omnia et singula sic fieri vidi et audiui ac in nota supresi, ex qua hunc presentem titulum siue hoc presens publicum instrumentum per alterius manum, me ocupato, conscriptum, extraxi et publicaui, et quia dictus Iohannes Garssie, prouisor factus dicta collacione et prouisione ante eius consignacionem morte preuentus diem clausit extremum, loco et officio eiusdem sucedens reuerendus domnus Gundisaluus de Ribeyra abbas sancti Iohannis de Poyo, prouisor compostellanus ex parte prefati reuerendissimi domini mei archiepiscopi huiusmodi instrumentum suo nomine firmauit et consignauit; ideoque signum et nomen meum solita cum subscripcione predicta hic posui vna cum sigillo predicte reuerendissimi domini archiepiscopi appensione communiui et signaui in fidem et testimonium premissorum omnium et singulorum, rogatus et requisitus. - Iacobus de Figeira notarius.
|