Cum itaque octaua pars sine cura tocius parrochialis ecclesie sancte Eulalie de Curtis et prestimonium nuncupatum del Villar do Spiindo ad presens vacant per lapsum temporis, aut alio quouis modo vacent, nos, volens premisorum meritorum tuorum intuitu graciam facere specialem, beneficium et prestimonium predicta, sicut premititur vacantia, hac vice ad nostran collacionem atque omnimodam disposicionem racione dicte nostri vicariatus spectantia et pertinentia, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis tibi auctoritate ordinaria tenore presencium conferimus et assignamus et de illorum etiam prouidemus, licet absente, in persona honorabilis viri domni Iohannis Fernandi de Parga, procuratoris et curatoris tui, coram nobis propter hoc personaliter constituto; teque in corporalem possessionem, seu quasi, ipsius octaue partis parrochialis predicte et prestimonii, ut prefertur, iuriumque et pertinenciarum predictorum per mei birreti capiti suo imposicionem inducimus et instituimus de eisdem, ammoto exinde quolibet illicito detentatore, ad presentacionem honorabilis viri domni Petri Garsie, vicini compostellani, qui presentauit pro se et nomine Cataline Roderici, eius uxoris, tanquam verorum patronorum eourumdem beneficii et prestimonii.
|