(A. et R.) Et ego Didacus de Salamanca publicus ordinaria auctoritate et in audientia reuerendisimi domini ac domini mei archiepiscopi compostellani, et in eius curia notarius, ac coram eius officiali siue prouisore scriba, quia predictis colationi,prouisioni et institutioni omnibusque aliis et singulis, dum, sicut premititur, fierent et agerentur vna cum prenominatis testibus presens interfui, eaque sic fieri vidi et audiui, ideo hoc presens publicum instrumentum manu alterius fideliter scriptum exinde confeci, subscripisi, publicaui, et in hanc publicam formam redegi, signoque nomine meis solitis et consuetis vna cum sigillo dicte curie predicti domini mei archiepiscopi compostellani appensione signaui, in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum, rogatus et requisitus. (+) Didacus de Salamanca.
|