Quia de literarum scientia, vitae ac morum honestate, aliisque probitatis et virtutum meritis, quibus polles et apud nos fidedigno conmendaris testimonio, nos excitant et conmouent ad gratiam tibi faciendam specialem; idcirco, quartam partem sine cura tocius parrochialis ecclesie sancti Georgii de la Cruña, prefate diocesis, ad presens liberam e vacantem per liberam et simplicem resignacionem per domnum Franciscum Flores, archidiaconum, olim et tunc clericum ipsius quartae partis in manibus nostros factam et per nos admissam, sine fraude et simonia quibuscumque, prout idem resignans suo iuramento asseruit coram nobis, tibi tamquam benemerito, cum omnibus iuribus et pertinenciis suis, tenore presencium conferimus et assignamus ac providemus etiam de eadem, ac te coram nobis propter hoc personaliter constitutum de dicta quarta parte tocius prefate parrochialis ecclesie sancti Georgii, cum omnibus iuribus et pertinenciis suis instituimus de eadem per nostri birreti impositionem, ac te in corporalem, realem et actualem possessionem ipsius, seu quasi, imponimus et inducimus; cuius collacio, prouisio, presentacio et omnimoda disposicio ad nos ratione nostri pontificalis dignitatis pertinet et spectat.
|