Volentes te fauore prosequi gracioso, parrochialmem ecclesiam sancte Marie oppidi nostri de Finisterra, nostre diocesis, nunc et per liberam resignacionem de ea per prouidum nostrum Didacum Alfonsi, canonicum dicte nostre ecclesie, rectorem dicte ecclesie, in manibus nostris factam et per nos admissam, ad presens vacantem, cuius collacio et prouisio ad nos ratione nostre pontificalis dignitatis ad presentacionem verorum patronorum pertinet et expectat, quorum consensus per scripturas publicas nobis fuit presentatus, tibi, quem ad regimen et gubernacionem ipsius sufficientem et ydoneum esse reperimus, cum omnibus iuribus et pertinenciis vniuersis, siue premisso, vel alias quouis modo vacantem, per nostri birreti capiti tuo impossicionem, auctoritate nostra ordinaria conferimus et assignamus, ac tibi in titulum perpetuum prouidemus et collacionem facimus de eadem, et te de eadem instituendo et de eadem principaliter inuestiendo in eius possessionem, uel quasi, iuris plenitudine per presentium traditionem inducimus; mandantes et precipientes presentium tenore omnibus et singulis personis ecclesiasticis, notariis et tabellionibus publicis per ciuitatem et diocesim nostram constitutis et subditis nostris auctoritate predicta, qui per te uel procuratorem tuum, ad hoc legitime constitutum, super hoc fuerint requisiti ad dictam ecclesiam et loca alia, de quibus expediens fuerit, accedant uel accedat, ac te uel procuratorem tuum in corporalem, realem et actualem possessionem dicte parrochialis ecclesie, iuriumque et pertinenciarum eiusdem auctoritate nostra ponant et inducant, et inductum defendant, ammoto exinde quolibet illicito detentore; tibique uel procuratori tuo predicto pro te de ipsius ecclesie fructibus, redditibus, prouentibus et obuencionibus uniuersis, quantum in eis fuerit, respondeant, et ab aliis plenarie et integre responderi faciant, contradictores auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam compescendo.
|