Cum autem, sicut postmodum nobis plenius innotuit, dudum prefata ecclesia compostellana, tam ex deuotione et voto beato Iacobo [ ± 50 ] et intercessionibus contra infideles operatus est emisso, qui ex remuneratione seu recompensa ciuitatum, oppidorum, reddituum ac iurium nonnullorum locorum sibi ablatorum et expensarum pro defensione dicte fidei fac[ ± 50] et pro tempore existenti archiepiscopo compostellano, qui plura alia priuilegia, iurisdictionem metropolitanam concernentia, etiam consistorialia per sedem apostolicam concessa fuerunt et litere preinserte ac exemptio [ ± 50 con]uentionem seu compositionem et compromisum, iuramentum atque arbitralem sententiam inter predecessores Alfonsi arhiepiscopi et Francisci episcopi predictorum latam et per eos emologatam, que, ipsis consentientibus in [ ± 50] in conciliis prouincialibus et synodalibus, in quibus ipsius Francisci episcopi predecessores [ presentes] fuerunt et consensum prestiterunt edita, necnon contra iuramentum per ipsum Franciscum episcopum de obseruanda [ ± 50] in episcopo non vocato nec audito, nullaque de lite propterea inter archiepiscopum et episcopum[ ...] pendente, habita mentione a nobis per preoccupationem, seu nonnullorum importunitatem et suggestionem [ ± 50 ciui]tatis et diocesis salamantine predictarum, illam rectam et gratam non habeant, sed graue et dispendiosum sit eis pro singulis grauaminibus per ipsum epíscopum inflictis et inferendis ad sedem predictam [ ± 50] in carceribus detenti de facili indebite nedum torqueri, sed condemnari possent, nec inter archiepiscopum et episcopum ac eorum officiales aliquod scandalum euenerit, et ex dicta exemptione in [± 50 iur]isdictioni sue metropolitane non modicum preiuditium grauari possent.
|