logo usc Corpus Xelmírez - Resultados da consulta

Corpus Xelmírez - Corpus lingüístico da Galicia medieval

Resultados da pescuda


Os resultados das buscas efectuadas no TILG poden ser usados con fins educacionais e de investigación, sempre que se mencione a fonte. Para se referir ao corpus como un todo, cite: Corpus Xelmírez- Corpus lingüístico da Galicia medieval - http://sli.uvigo.gal/xelmirez/. Se desexa realizar outra pescuda no RILG, pode calcar aquí.

Velaquí a frase seleccionada do Corpus Xelmírez e a referencia textual correspondente:

Nos igitur, qui dudum inter alia volurimus, quod semper in unionibus commissio fieret ad partes vocatis, quorum interesset, eumdem Alphonsum Archiepiscopum a quibusvis excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis a jure, vel ab homine, quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, ac verum ultimae Praestimoniorum, seu Portionum, aut Benefitiorum vel Ecclesiarum, aut Heremitoriorum, seu Capellaniarum hujusmodi, quae idem Archiepiscopus in Commendam forsan obtinebat, vacationis modum, etiam si ex illo quoad illa, vel illas, quae de jure Patronatus hujusmodi non sunt, quaevis generalis reservatio, etiam in corpore juris clausa, resultet, praesentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, authoritate Apostolica, tenore presentium, eidem Alphonso Archiepiscopo in Civitate praedicta prope vetus Collegium, seu Domum studii veteris hujusmodi, aut in eo, seu alio loco decenti, per eum eligendo, unum Collegium pro uno Rectore, et pauperibus Scolaribus in numero, et cum qualitatibus, modisque, et formis, ac pro tempore, et temporibus per dictum Alphonsum Archiepiscopum introducendis, et ordinandis ac in eo unam Capellam cum Altari, in quibus per unum vel duos, aut plures Capellanos, ad nutum dicti Alphonsi Archiepiscopi, quoad vixerit, et post ejus obitum Rectoris, et Collegialium inibi pro tempore existentium amoviles, Missae, et alia Divina Officia celebrari possint, cum campanili, campanis, et aliis officinis necessariis, adinstar aliorum Collegiorum similium Scholarium in Salamantina, et aliis Civitatibus, oppidis, et locis illarum partium, per eundem Alphonsum Archiepiscopum eligendorum, sine alicujus praejudicio, ad ejusdem Altissimi, et totius Curiae Caelestis laudem, honorem, et gloriam construere, et aedificare; seu ipsum vetus Collegium, vel studium, ac illius Domum hujusmodi ampliare, et extendere, et in construendo, vel extendendo, aut ampliando Collegio praedicto, eosdem Scholares in numero, et qualitatibus, ac pro temporibus praedictis collegialiter permansuros, et eisdem Facultatibus, et Scientiis operam daturos, introducere, ac Cathedras pro Lectoribus in numero decenti, et pro eis salaria, et mercedes, nec non quaecumque statuta, et ordinationes, pro illorum omnium, et singulorum, Rectoris, Doctorum, Lectorum, Scholarium, Capellanorum, Servitorum, et personarum dicti Collegii in eo pro tempore existentium, moribus, et regiminibus, illorumque jurium, rerum, possessionum, et bonorum mobilium, et immobilium, ac fructuum, redituum, censuum, proventuum, et introituum conservatione, et aucmento, ac expensarum, et sumptuum moderamine, utilia ordinare, concedere, et facere illaque,. postquam ordinata, edita, condita, et facta fuerint, quotiens, et quando sibi videbitur, corrigere, mutare, modificare, limitare, alterare, cassare, et alia de novo facere, libere, et licite valeat, indulgemus, plenamque, et liberam ad hoc licentiam, et facultatem concedimus; illaque omnia, et singula postquam ordinata, edita, correcta, modificata, condicta, facta, mutata, et limitata fuerint, per Rectorem, Lectores, Scholares, Capellanos, Servitores, et alias personas dicti Collegi observari debere, decernimus; ac eidem Collegio construendo, vel ampliando, pro ejus dote et salariis Rectoris, Lectorum, et Doctorum, ac substentatione eorum, et Scholiarium, Capellanorum, Ministrorum, Servitorum, et aliarum personarum pro eo tempore degentium praedictorum, omnia, et singula bona mobilia, et immobilia per dictum Alphonsum Archiepiscopum asignanda, perpetuo applicamus, et appropiamus, ac Collegium vetus, seu Domum studii veteris hujusmodi, illiusque bona mobilia, et inmobilia, nec non omnia, et singula Praestimonia, seu Portiones, aut Simplicia et alia Beneficia, seu Ecclesias, Heremitoria, vel Cappellanias, vacantia, seu vacantes hujusmodi, sive praemissa, sive alio quovis modo, aut ex alterius cujuscumque persona, seu per similem, vel liberam dicti Alphonsi Archiepiscopi, vel cujusvis alterius resignationem de illis, in dicta curia, vel extra eam, etiam coram Notario publico, et testibus sponte factam, aut assecutionem alterius beneficii Ecclesiastici, quavis authoritate collati, vacent, etiamsi tanto tempore vacaverint, quod eorum, vel earum collatio juxta Lateranensis statuta Concilii ad Sedem praedictam legitime devoluta, ac Praestimonia, seu Portiones, aut Simplicia, et alia Beneficia, vel Ecclesiae, seu Heremitoria, aut Capellaniae hujusmodi dispositioni Apostolicae specialiter, vel illa, quae de jure Patronatus hujusmodi non sunt, alias generaliter reservata, seu reservatae existunt, et temporabilibus jurisdictionem, aut dominium habeant in aliquibus ex dictis locis, eorumque Vassallis, super eis, quoque inter aliquos, lis, cujus statum praesentibus haberi volumus pro expresso, pendeat indecisa, dummodo eorum, vel earum, quae idem Archiepiscopus in Titulum obtinebat, et de jure Patronatus hujusmodi non sunt, dispositio ad Nos hac vice pertineat, et in illis, quae idem Archiepiscopus in Commendam obtinebat, aut de jure Patronatus hujusmodi sunt, tempore datae praesentium, non sit alicui specialiter jus quaesitum, et quo ad illa, quae de jure Patronatus hujusmodi sunt, dilectorum filiorum eorum Patronarum, ac quo ad dictum Collegium vetus illius Fundatoris, vel Gubernatoris, aut aliorum interesse habentium, ad hoc, si nondum accessit, accedat assensus, cum dictis anexis, ac omnibus juribus, et pertinentiis suis, eidem Collegio construendo, vel ampliando pro illius dote, et substentatione, ac mercedum solutionibus praedictis, juxta providam ordinationem, per eumdem Alphonsum Archiepiscopum faciendam, ita quod liceat Rectori, et Collegialibus praedictis per se, vel alium, seu alios corporalem Prastimoniorum, seu Portionum, aut Simplicium, et aliorum Beneficiorum, seu aliarum, Heremitoriorum, aut Capellaniarum, ac Domus veteris Studii, jurionque, et pertinentiarum praedictorum, possessionem, propia authoritate libere a prehendere, et perpetuo retinere, illorumque, et illarum fructus, reditus, et proventus in suos, et ipsius Collegii construendi, vel ampliandi, ac Praestimoniorum, seu Possessionum, aut Simpliciun, et aliorum Beneficiorum, seu Ecclesiarum, vel Heremitoriorum, aut Capellaniarum, ac Domus veteris Studii praedictorum, usus, et utilitatem, ac expensas solutionum, et aliorum praemissorum convertere, Dioecesani loci, et quorumvis aliorum licentia super hoc minime requisita, unimus, anectimus, et incorporamus ad Collegium construendum; et durante eorum in illo residentia illius Rectores, Collegiales, Capellanos, Servitores, et personas hujusmodi ab omni Jurisditione, Dominio, Potestate, Authoritate, Superioritate, et correctione loci Ordinarii, et illius Officialium, ita quod ipse in eos, etiam ratione delicti, contractus, seu rei, de qua agi contigerit, ubicumque commitatur delictum, ineatur contractus, aut res ipsa consistat, nullam jurisdictionem exercere, aut superioritatem habere possint, penitus eximimus, et totaliter liberamus; et quos quoties, et quandocumque aliqui ex Collegialibus Colegi per praesentes erecti hujusmodi Baccalaureatus, Licentiaturae, Doctoratus, et Magisterii, aut alios Gradus in Juribus, Theologia, Artibus, Scientiis, et Facultatibus praedictis recipere voluerint et Actus, ac Cursus, et alia similibus servari solita, inibi servaverint et peregerint, Gradus ipsos in eo, si inibi Doctores sint, qui illos examinent, et gradus eis impendant, alioquin in Salamantina, aut alia quocumque Universitate Hispaniae, ab illius Doctoribus, Rectoribus, Scholasticis, et aliis, ad quos id pro tempore spectabit, servatis servandis, et solutis juribus solvendis, recipere, et ad illos recipiendum, ac quocumque Cathedras in eisdem aliis Studiis, et Universitatibus regendum, et gubernandum per illarum Rectores, Scholasticos, Doctores, et alios quoscumque superiores admittere debere, salvis suis justis, et consuetis salariis, vel regalibus, omniaque, et singula alia in praemissis, et circa ea necessaria, et opportuna facere, et exequi, ac cum eis fieri, et exerceri debere in omnibus, et per omnia; et ipsi sic Graduati in oppositionibus, et assecutionibus, quorumcumque Beneficiorum Ecclesiasticorum, etiamsi Canonicatus, et Prebendae, etiam Graduatorum nuncupati, ac Dignitates etiam majores, et principales Personatus, administrationes, vel officia etiam curata, et electiva, etiam solum Graduatis in eisdem aliis Universitatibus conferrí solita et debita, ac alias qualificata, etiam in Cathedralibus, etiam Metropolitanis, vel Collegiatis, aut aliis Ecclesiis fuerint, et tam ipsi, quam etiam Collegium construendum hujusmodi, illiusque Rectores, Lectores, Collegiales, Capellani, Servitores, et aliae personae in eo pro tempore degentes, durante inibi residentia, illorumque omnium, et Singulorum Jura, Res, Possessiones, ac Bona spiritualia, et temporalia, mobilia, et inmobilia, nec non fructus, reditus, et proventus ad illud, et illos, ac illa pro tempore quomodolibet spectantia, omnibus, et singulis praemissis, ac aliis privilegiis, indultis, exemptionibus, favoribus, concessionibus, gratiis, praerogativis, praeminentiis, favoribus, libertatibus, antelationibus, indulgentiis, et Litteris Apostolicis, eisdem aliis Collegiis Hispaniae hujusmodi, per quoscumque Romanos Pontifices, Praedecesores nostros, ac Nos, et Sedem eamdem hactenus concessis, et concedendis, et quibus illa, et illorum Rectores, Collegiales, Lectores, Capellani, Servitores, et aliae personae in genere de jure, vel consuetudine, quomodolibet utuntur, potiuntur, et gaudent, ac uti potiri, et gaudere poterunt quomodolibet in futurum, Collegium construendum, ac in co pro tempore degentes, et qui in eo studuerint, etiamsi alibi Gradus, ut praefertur, receperint, illorumque omnium personae, res, possessiones, fructus, et bona hujusmodi, dicta residentia durante, utantur, potiantur, et gaudeant, ac uti, potiri, et gaudere libere et licite valeant, in omnibus et per omnia, perinde ac si illa omnia, et singula Collegio construendo, et illius Rectoribus, Lectoribus, Scholaribus, rebus, possessionibus, et bonis praedictis specialiter, et expresse concessa, et indulta fuissent, ipsique Rectores, Lectores, Collegiales, Capellani, Servitores, et personae in eisdem aliis singulis Collegiis, Universitatibus, et Studiis praefatis studuissent, et in eis Cursus peregissent, et legissent, ac alia servanda servassent, similiter indulgemus, ac Episcopo Wigorniensi, et dilectis Filiis Beatae Mariae de Sobrado, et Sancti Martini de fora Cisterciensis, et Sancti Benedicti ordinum Compostellanae Diocesis Monasteriorum Abbatibus, per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipsi, vel duo, aut unus eorum, per se, vel alium, seu alios praesentes Litteras, et in eis contenta, quacumque, ubi, et quando expedierit, ac quoties pro parte Alphonsi Archiepiscopi, ac pro tempore existentium Rectoris, Consiliariorum, Collegialium, Familiarium, negotiorum gestorum, et aliarum personarum Collegii construendi praedictorum vel cujusvis eorum desuper fuerint requisiti, solemniter publicantes, eisque in praemissis efficacis defensionis praesidio assistentes, exemptionem, liberationem, unionem, anexionem, incorporationem, applicationem, appropiationem, decreta, indulta, statuta, ordinationes, licentias, et alia praemissa, ac reliqua perdictum Archiepiscopum praesentium vigore ordinanda, et facienda, firmiter, observari, ac singulos, quos praesentis Litterae concernut, illis pacifice frui,et gaudere, non permittentes eos, aut eorum aliquem per locorum Ordinarios, vel Officiales praedictos, aut alios quoscumque desuper quomodolibet indebite molestari; contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione posposita compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii Secularis, non obstantibus voluntate nostra praedicta, ac felicis recordationis Bonifacii VIII, etiam de una, et Concilii generalis de duabus dietis, dummodo aliqui ultra tres dietas praesentium vigore non trahatur, et Leonis X. in Concilio Lateranensi contra similes uniones, et Innocentii IV.

Ano 1525
Título abreviado GHCD
Título Galicia Histórica
Referencia López Ferreiro, Antonio (ed.): Galicia Histórica. Colección diplomática. Santiago: Tipografía Galaica.
Capítulo 44
Páxina 206
Autoría Anónimo
Tipo/finalidade/xénero Bula
Orixe Orixinal
Lingua
Localización Roma




RILG - Recursos Integrados da Lingua Galega
Seminario de Lingüística Informática / Grupo TALG / Instituto da Lingua Galega, 2006-2018
Deseño e programación web: Xavier Gómez Guinovart

Powered by Debian    Powered by Apache    Powered by PHP    Powered by MySQL