Archiepo. et mando quinionem juris patronatus quod habeo in ecclesia sci. juliani de luanya quod tenet fructuosus alfonsi clericus coniugi tenencie predicti archiepiscopi post mortem iam dicti martinii aprilis. qui martinus aprilis compleat omnia supradicta sine dampno suo. per medietatem meam domus que fuit patris mei et matris mee in qua ipsi morabantur. et per alia bona mea mobilia. et per vineam meam de traslo castello et per domum meam ciuitatis auriensis in qua moratur Gundisaluus iohannis que omnia mando vendi ad predicta legata complenda et debita mea persoluenda. et si ista non sufficerint. ' vendatur vinea de ceruanino quam lego predicte sorori mee auroane aprilis ad ista complenda. et si forte antequam compleatur hoc meum testamentum contingat predictum martirum aprilis decere (decedere), ipse instituat aliquem uel aliquos qui predicta omnia mea exequantur.
|