Instituo predictum monasterium de Camancio heredem meum in omnibus residuis bonis meis tam mobilibus quam immobilibus ubicumque sint. et in ipsum transfero dominium et possessionem ipsorum bonorum per traditionem istius mei testamenti quod in presenti trado donno johanni fernandiz abbati et donno Sebastiano pelagii priori eiusdem monasterii qui presentes sunt et concedunt et ipsi abbas et prior et conuentus soluant omnia debita mea que ego debeo et compleant hoc testamentum et omnes missiones meas et recipiant et habeant omnia debita que mihi debentur et mulum meum quem eis uendo pro CCC. sol. ad debita mea soluenda.
|