Concedo tibi domine omnipotenti atque omnes sanctos tuos ecclesiam sci. iuliani de ferrarios in accesu Kaurio una cum ipsas villas que mihi venerunt in sors, Kaurio, ordini, ferrarios, butulio, ordiales, iuliani et villa de penselamor, villa de frogia, villar, masegio maior, reverenti omnia intus (integre?) concedo ad ipsum locum sci. salvatoris de subandres pro remedio animarum nostrarum, sive villa paratemo, frigiacolos et ecclesia comacendonis figuerola, villar de erboleto, sca. columba cum sua voce, romariz, sci. pelagii in viliomir, omnia ista tota ab integrum concedimus pro animabus nostris sive pro genitoribus nostris, qui ibi tumulati sunt.
|