Nos igitur, qui dudum inter alia voluimus quod petentes benefitia ecclesiastica aliis vniri tenerentur exprimere verum annuum valorem secundum communem extimationem etiam benefitii cui aliud vniri petitur, alio quin vnio non valeret; et semper in vnionibus commissio fieret ad partes vocatis quorum interesset, et idem voluimus obseruari in confirmationibus vnionum iam factarum; quique felicem et salutarem successum singulorum Monasteriorum nostris potissime temporibus sinceris desideramus affectibus; ipsosque Petrum abbatem ac congregationem huiusmodi illiusque singulares personas, a quibusvis escommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis a iure vel ab omine quavis occasione vel causalitatis si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum presentium duntaxat consequendum, harum serie absoluentes et absolutos fore censentes, necnon verum annuum valorem Monasterii de Cellanoua ac Congregationis huiusmodi presentibus pro expressis habentes huiusmodi supplicationibus inclinati, vnionem, annexionem, aggregationem, incorporationem, applicationem, subiectionem, reformationem, statutum et ordinationem predicta ac prout illa concernunt, omniaque et singula alia per eosdem visitatores facta et ordinata, ex certa nostra scientia ac de plenitudine potestatis, auctoritate apostolica, tenore presentium approbamus et confirmamus, suplentes omnes et singulos defectus si qui forsam interuenerint in eisdem, ac pro potiori cautela, quod de cetero perpetuis futuris temporibus in eodem Monasterio de Cellanoua laudabiles ritus, mores, ac regularia instituta, que in predicto vallisoleti et aliis Monasteriis ac religiosis locis Congregationis partium huiusmodi uigent et obseruantur, et ad instar eorundem in omnibus et per omnia perpetuo uigere et obseruari debeant.
|