Ambiguum esse non potest, sed plerisque magnet cognitum, eo quod Villa, quam dicunt Pinies que est in territorio Saliniensi, fuit ex proprietate Genitore Nostro, dive memorie Domino Ordonio Principi, et ille conceserat ea in vita sua Congermano nostro Munius Gutierri; cum autem revolvimus Cartarios nostros invenimus ea in Capitale cum Ceteras Villa de proprietate nostra, et per hanc Cartam Ordinavimus ea prehendere post parte nostra, sicuti spectavit; nunc vero placuit namque Serenitati nostre glorie, ut propter abolendas piaculis genitorum nostrorum, et pro remedio anime nostre concedimus, et contextamus vobis, etpost parte idem Caenobio Castrelo, vel qui ibidem in vita santa perseveraverint, ubi Baselica fundata esse dignoscitur, ipsa villa supradicta per terminis, atque adiacentiis suis, et omni integritate cum omnia, quicquid ibidem pertinet in ipsa villa; ut sit pro substentatione vestra vel, qui in huic loco vitam degerint sub regulari normam, ita ut de hodie die, et tempore sit ipsa villa pro parte vestra concessa de Dato, et Donatione nostra peremniter habitura per secula cuncta;
|