logo usc Corpus Xelmírez - Resultados da consulta

Corpus Xelmírez - Corpus lingüístico da Galicia medieval

Resultados da pescuda


Os resultados das buscas efectuadas no TILG poden ser usados con fins educacionais e de investigación, sempre que se mencione a fonte. Para se referir ao corpus como un todo, cite: Corpus Xelmírez- Corpus lingüístico da Galicia medieval - http://sli.uvigo.gal/xelmirez/. Se desexa realizar outra pescuda no RILG, pode calcar aquí.

Velaquí a frase seleccionada do Corpus Xelmírez e a referencia textual correspondente:

Hec autem predicta castra omnia cum totis suis alfozis et directuris et cellaria predicta do eis cum terminis novis et antiquis; et concedo quod post mortem meam libere et absque omni onere servitii in tota vita sua ea possideant ita quod quincumque castra prenominata tenuerint dent ipsa predictis filiabus meis post mortem meam statim libere et absolute sicut darent ea michi si viverem et ipse debent ea recipere per cartam et per portarium suum aut per se vel quocumque alio modo voluerint, et habere libere ita quod nemini respondeant de ipsis in diebus suis; post mortem autem earum omnia debent devolvi ad regem qui de mea proienie successerit in regnum Legionensem, omni contradictione postposita Sciendo preterea quod si alteram earum nubere vel mori, castra omnia et cellaria predicta debent remanere alteri germane non nupte; si vero ambe nupserint, totum servitium tam de castris quam de cellariis supradictis remaneat regi legionensis, qui de mea progenie iure successorio regnaverit; ipsa tamen castra et cellaria teneantur de manibus earum ut, si aliquando alteram earum sive utramque contigerit redire in regnum legionense, recuperent omnia predicta in pace.

Ano 1217
Título abreviado HCIM
Título Historia da Coruña (Idade Media)
Referencia González Garcés, Miguel (ed.) (1988): Historia de La Coruña. Edad Media. A Coruña: Caixa Galicia.
Capítulo 12
Páxina 476
Autoría Magister Michael "scripsit"
Tipo/finalidade/xénero Concesión de dote
Orixe Copia
Lingua -
Localización (Castellum Ruderici [Castell Rodrigo])




RILG - Recursos Integrados da Lingua Galega
Seminario de Lingüística Informática / Grupo TALG / Instituto da Lingua Galega, 2006-2018
Deseño e programación web: Xavier Gómez Guinovart

Powered by Debian    Powered by Apache    Powered by PHP    Powered by MySQL